Multās per gentēs et multa per aequora vectus
Adveniō hās miserās, frāter, ad īnferiās
Ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis
Et mūtam nequīquam alloquerer cinerem
Quandōquidem fortūna mihi tētē abstulit ipsum
Heu miser indignē frāter adempte mihi
Nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum
Trādita sunt tristī mūnere ad īnferiās
Accipe frāternō multum mānantia flētū
Atque in perpetuum, frāter, avē atque valē